- LUSATIA, prov. Germ. vulgo LAUSNITZ, LUSACE Gallis
- LUSATIA, prov. Germ. vulgo LAUSNITZ, LUSACE Gallisalias Bohemiae annexa fuit; sed ab ultimo bello Bohemico A. C. circiter 1620. subest dominio Ducis Electoris Saxoniae: Nomen habet a Luzy, quod Slavorum linguâ saltus s. virgulta denotat. Dividitur in Sup. quam Hexapolim, Germ. die Sechsstatte vocant, cuius caput est Gorlitium, sec. Becmannum Budissina, et in Inf. cuius primaria est Sorava. Extenditur a Sept. in Mer. et terminatur Silesiâ, ab Occid. Ducatu Saxoniae, a Bor. Marchiâ Brandeburgicâ, et ab Austro Bohemiâ. Sed hisce ultimis temporibus divisa fuit Lusatia: Sup. enim paret Duci Electori Saxoniae; Inf. autem Lusatia subest Duci Saxoniae Mersoburgensi, ex concessione Electoris Saxoniae. Urbes sup. Lusatiae sunt gorlitium, Gorlitz, Budissina, Bautzen, Zittavia, Zittaw, et Lauba, Lauban: Lusatiae inf. urbes sunt Zdiarum s. Sorava, Soraw, Guba, Guben, et Corbusium, Cotbus, quae ultima subest Electori Brandeburgico. Pop. Lusati s. Luticii, cum quibus foedere inito munivit se contra Othonem III. Imp. Boleslaus Bohemiae Rex A. C. 986. Illos dein Henr. IV Imp. sibi subiecit, circa A. C. 1068. Bohemiae eosdem adiunxit Henr. VII. Imp. circa A. C. 1311. bohemis accessêrunt, contra Ferdinandum II A. C. 1618. a quo Ioh. Georgii Electoris Saxoniae ope subiugati sunt, circa A. C. 1620. Vide supra, et plura apud Cosm. Bohemum in Hist. Urspergensem in Chron. Aen. Sylvium Hist. Bobem. c. 3. Laetum Comp. Hist. Univ. etc. Addo, quod ei a Car. Mag. primum subactae, Henr. Auceps Marchionis titulo praefecit Geronem, Altenburgi et Mersburgi Com. tuendis maxime contra Bohemos, Polonos, et qui tum Polonis parebant, Silesios, finibus, ipsisque Lusatis in officio continendis, obsequii pariter religionisque impatientibus. Geroni suffectus Christianus, Wettini Comes, isque honor genti aliquantum duravit. At excidêre posteri, Henr. nempe, Pater et Fil. Lusatia superiori, ab Henr. V. a quo defecêrunt, Uladislao sive Wratislao Bohemo concessâ, A C. 1075. Inter cuius posteros Wenceslaus II. eam Electori Brandeburgico dono dedit Sec. 13. suffragium eius in Comitiis Septemvitalibus hoc munere sibi conciliaturus. At cum, Mortuo Woldemaro Brandeburgico A. C. 1319. de successione lites orirentur, Lusati Ioh. Bohemi. Regis imperium sponte suâ, an iussu decretove aut adsensu saltem Lud. Bavari Imp. subiêre. Inf. Lusatia postea quoque Wettinensibus s. Misnicis, ab Alberto Brandeburg. Adolphi Imp. contra istos partes sectante, adempta est A. C. 1296. Sed nec iste male partis diu est gavisus. Bohemi quippe, ab Alberto Imp. Adolphi, dum is regnaret, aemulo instigati, eam invadentes sibi asleruêre eiusque possessio his pacto postea Henr. VII. Imp. et Bohem. Regis cum Frid. Forti cogn. cum admorsa gena; Misniae Marchione firmata. Tandem postliminio velut, ad Wettinensium propaginem utraque Lusatia hoc Sec. rediit, Caesaris iussu, a Ioh. Georg. I. electore Saxon. occupata et ob navatam Ferd. Bohemorum defectione laboranti, operam, impensasque in rem istius 72. Tonnas auri, Domui huius Feudi iure concessâ. Vide Tab. Pfanner. de praecipuis Germ. Principp. gentib. c. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.